Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 470
Unproofread scanNot analysed yet
ἀποκρουστικώ. Abstergent. ρυπταικά. Expurgant. φρακ. τικὰ, ἢ ἐκαθαρn Artenuantia. Emplastica. 1. Simp. Trahentia, ex imo succos prolectant: haec sunt calida leptomera, quae calent &arent secundo ordine; modeste trahunt: reliqua potentius. Repercurientia reverberant accedentes humores. haec frigida sunt in crassa materia, ut acerba, &austera, quale omphacium. repellunt &adstringentia cum leptomeria consociata: ut succus corticum nucum. Abstergentia dicta ρυπτικὰ siccandi vim habent, cum leptomeria, sive moderate caleant vel frigeant; ut hordeum, mel: cuti, poris, &ulceribus dicata. Expurgantia, ab infarctuque liberantia, viscerum obstructiones aperiunt, ut hepatis, venarum: sicut nitrosa &amara; quale lupinus, absinthium. haec quamvis leniter astringant, minime ab officio abibunt: quod tamen negatum est abstergentibus; quae, cum foris admoventur, strictione exiguos poros clauderent, antequam abstersissent: intus vero patuli sunt meatus. Attenuantia, sunt calida leptomera; &expurgantia cuncta talia sunt. Emplastica, seu illinentia, abstergentibus contraria sunt, poros claudunt: ut pinguia glutinosa, &terrestria-crassa sine acredine; ut adeps, oleum, butyrum, lithargyrum, bolus; sive calida haec fuerint, sive sicca. ἐμObstruentia &Incrassantia, poros clauφρακ.