# Institutiones medicinae 470

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/470

ἀποκρουστικώ. Abstergent. ρυπταικά. Expurgant. φρακ. τικὰ, ἢ ἐκαθαρn Artenuantia. Emplastica. 1. Simp. Trahentia, ex imo succos prolectant: haec sunt calida leptomera, quae calent & arent secundo ordine; modeste trahunt: reliqua potentius. Repercurientia reverberant accedentes humores. haec frigida sunt in crassa materia, ut acerba, & austera, quale omphacium. repellunt & adstringentia cum leptomeria consociata: ut succus corticum nucum. Abstergentia dicta ρυπτικὰ siccandi vim habent, cum leptomeria, sive moderate caleant vel frigeant; ut hordeum, mel: cuti, poris, & ulceribus dicata. Expurgantia, ab infarctuque liberantia, viscerum obstructiones aperiunt, ut hepatis, venarum: sicut nitrosa & amara; quale lupinus, absinthium. haec quamvis leniter astringant, minime ab officio abibunt: quod tamen negatum est abstergentibus; quae, cum foris admoventur, strictione exiguos poros clauderent, antequam abstersissent: intus vero patuli sunt meatus. Attenuantia, sunt calida leptomera; & expurgantia cuncta talia sunt. Emplastica, seu illinentia, abstergentibus contraria sunt, poros claudunt: ut pinguia glutinosa, & terrestria-crassa sine acredine; ut adeps, oleum, butyrum, lithargyrum, bolus; sive calida haec fuerint, sive sicca. ἐμObstruentia & Incrassantia, poros clauφρακ.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
