# Institutiones medicinae 471

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/471

dunt lentore, & crassos humores proferunt. τοκά. Dolores placantia, vereque ἀνώδυνα & Dolores placanπαρηγορικὰ, sunt leptomera, modestissime tia. calentia, & rarefacientia: ut chamaemelum, lac tepidum, oleum anethi. Dolorifica sunt quae calore unitatem sol- Dolorismca. vunt: ut rubefacientia, phoenigmi, sinapismi, caustica. Septica valde calida sunt & sicca, leSeptica. ptomera: & citra magnum dolorem partem putrefaciunt & corrumpunt. non tamen quicquid corrumpitur, σήπισαι, quod est putrescere, dicimus; sed quibus id cum foetore evenit. nam ab omni qualitatum immoderatione quid corrumpi potest. Septicum est sandaracha, aconitum, pityocampe. Sapores Quinetiam saporibus diiudicantur famonstrant rimas cultates medicamentorum prima & secun& secunda: hae ultimae nascuntur ex temperaturae das faculac materiae consistentia. Vt in primis facultatibus, sic in secundis tres graduum ordines, ex tenui vel vehementi potentia statuimus: ut acerbus sapor, terreus & frigidus, pro vario gradu valide aut modeste refrigerat, stringit, densat, & incrassat. Novem sapares testes sunt facultatum: tres calidi; acris, amarus, & salsus: tres frigidi; acerbus, austerus, & acidus: tres temperati; dulcis, pinguis, & insipidus. Acris, δριμὸς, acutus, ferit mordacitate & ardore punctili palatum: quin fauces nonnunquam urit: ut piper cuphorbium, allium. Vesca sunt, quae una madent, ut nasturtium: caetera ut varie calent & leptomeria valent, ita urinam, sudores, menstrua, & expectorata provocant, si infra tertium ordinem haereant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
