Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 473
Unproofread scanNot analysed yet
uterque hic sapor astringit &peripheriam corporis densat: nam ratione intentionis tantum discriminantur, Haec die mitescunt: veterascentes enim acredinem vel dulcedinem contrahunt, deposita una astrictione. Acerbum, ex sententia Galeni, exuitur incalescens, seu humescens, aut utrumque incurrens. Cum solum calescit, perennante duritie, dulcescit, ut castanea: si crasso quodam madore humescat ab aqueo, austerum fit: sin leptomeria aërea madescat, acescet: sin pariter calescat &madescat, mador aqueus dulcescit; aërea vero pinguescie. Acidus gustum pervadit ac ferit, calorisque expers mordet: leptomeria excellit, indeque prompte se traiicit per corpus. Refrigerant acida cuncta, &penetrant facile; incidunt: nam per vasione &incisione non cedunt acribus quae infra tertium ordinem: nec tamen exhauriunt; sed vi frigoris pervadentis influentes succos reprimunt, potentique siccitate haemorrhagias compescunt. Dulcis sapor, nulla immoderatione molestus, oblectat suaviter ac iucunde. Dulcia expandunt laxando corpora; non tamen aeque ac pinguia: aspera mulcent, maturant; materiae quandam symmetriam habent; &qualitate madida nobisque affini blandiuntur. mediocritatem caloris obtinent. Nullum enim quod micat dulcedine, frigidum est: quamvis alioqui leniter dulcia perfusa aquosa materia nonnunquam algeant.