# Institutiones medicinae 473

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/473

uterque hic sapor astringit & peripheriam corporis densat: nam ratione intentionis tantum discriminantur, Haec die mitescunt: veterascentes enim acredinem vel dulcedinem contrahunt, deposita una astrictione. Acerbum, ex sententia Galeni, exuitur incalescens, seu humescens, aut utrumque incurrens. Cum solum calescit, perennante duritie, dulcescit, ut castanea: si crasso quodam madore humescat ab aqueo, austerum fit: sin leptomeria aërea madescat, acescet: sin pariter calescat & madescat, mador aqueus dulcescit; aërea vero pinguescie. Acidus gustum pervadit ac ferit, calorisque expers mordet: leptomeria excellit, indeque prompte se traiicit per corpus. Refrigerant acida cuncta, & penetrant facile; incidunt: nam per vasione & incisione non cedunt acribus quae infra tertium ordinem: nec tamen exhauriunt; sed vi frigoris pervadentis influentes succos reprimunt, potentique siccitate haemorrhagias compescunt. Dulcis sapor, nulla immoderatione molestus, oblectat suaviter ac iucunde. Dulcia expandunt laxando corpora; non tamen aeque ac pinguia: aspera mulcent, maturant; materiae quandam symmetriam habent; & qualitate madida nobisque affini blandiuntur. mediocritatem caloris obtinent. Nullum enim quod micat dulcedine, frigidum est: quamvis alioqui leniter dulcia perfusa aquosa materia nonnunquam algeant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
