# Institutiones medicinae 475

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/475

Dulcibus haec etiam (ut & pinguia) sunt congenera: verum materia horum paulo est crassior crudiorque. Ita deprehenduntur facile remediorum vires, ubi unicam qualitatem gustabilem spirant. Cum vero varii sapores sentiuntur, mixta sanè facultas, mistam actionem edet; ut aloë: quae praeter validam amaritudinem, strictam vimgerit: unde floret diversa substantia & facultate; amarore enim absterget, & strictione roborat & constringit. Quin subinde adeo varii sapores consociantur, ut nequeas certo cuiusvis ideam internoscere. Hic experientia opus est: nam haec, omnes fidelissime remediorum facultates denunciat, ac vere testatur de eorum viribus. Ex odoGalenus quarto De simplicibus, exemre. plo rosae, demonstrat odores certo facultates non decernere: quod simplicia remedia varia materia constent: quae non aeque evaporat, nec odoratui se offert. Sed cum rerum odorabilium vapida sit materia, eadem & calida erit. Avicenna etiam à frigore odores nasci ait: sed beneolentes, & morGal.1 dicantes à calore esse; at qui acetum redosimp. lent, frigidos. Quae odorata, ea & leptomera. Inodora, sunt crassa, ut austera, 4.lib. ult. salsa, nec se erigunt ad cerebrum inspiratu. Colores vero nihil certi indicant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
