# Institutiones medicinae 476

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/476

CAPUT II. De Tertiarum & Quartarum facultatum, in simplicibus remediis vi. & de cautionibus quibusdam huc pertinentibus. DERTIAE facultates ex primarum secundarumque consociatione nascuntur. Talia sunt maturantia, pus promoventia, sarcotica, glutinantia, epulorica, callum inducentia, urinalia, menses evocantia, foetum & secundinas praecipitantia, tussim mitigantia, lac producentia, semen generantia vel obtundentia. Suppurantia symmetriam caloris habent cum emplastica vi, qua poros claudunt; unde calidi nativi copiam augent; nec tamen qualitatem eius altius erigunt. ita succos tumore conceptos, illisamque carnem in pus mitigat calor. Haec non longe ab emollientibus abeunt; nisi quod poros infarciant, & substantiam potius calidi nativi, quam eius qualitatem, efferant. Quae carnem iugenerant ulceri cavo, sicca sunt gradu primo, & modeste absque morsu detergent, & adstrictionis expertia sunt; utolibanum, hordei sarina. Glutinantia secundo fere ambitu sic cant: astringunt: media inter sarcotica & epulotica. Dicuntur κολλητκα, συμφυτικὰ, & τραυματικὰ, & ἔναιμα, quod cruentis etiam vulneribus admoventur Cicatricem inferentia valide siceant & constringunt, citra morsum: unde madorem à carne exhauriunt, eamque adducunt, ac callosam quasi reddunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
