# Institutiones medicinae 477

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/477
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/477

ἐπουλωτεκà dicuntur, quorum alia etiam est idea, quae luxuriantem carnem accidit sua acrimonia. hoc peculiariter καθαιρετικὸν appellatur Galeno. Quidam adiiciunt siccans citra astrictionem. Callum inducentia combinant lacera ossa: nam medius inter os & carnem est callus; optimeque illa consociat: est enim durus, albus, siccus. Quae hunc faciunt, sunt emplastica, moderate calida. Diuretica, hoc est, quae urinas evocant, tripliciidea dicuntur; vel quae ad copiam urinae faciunt, ut vinum tenue, taliaque liquida leptomera: haec copiam urinae quidem adferunt, sed non aeque recludunt meatus, nec ita tenuant, ut vere urinalia: attamen quae restibilia in urinalibus viis haerent ab inopia madoris, nonnunquam excludunt. Alia sunt diuretica, quae tenuitate substantiae abstergent; ut semina quatuor cucumeraria, & halicacabi fructus, radices graminis foelix horum usus, dum calore torretur corpus. Tertio sunt diuretica, quae liquando & incidendo serositatem à sanguine segregant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
