# Institutiones medicinae 479

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/479

ut lapis spongiae: sed sola meabilia & liquida. Quare saxifraga vere solum sunt, quae sabuleta solvunt ac exigunt. & eiusmodi sunt haec quae vere urinalia appellavimus: & inter haec remissiora & amara sunt praestantiora. talis est virga aurea, & nuclei persicorum. Menses evacuantia calent cum leptomeria, coquunt, aperiunt, tenuant, inci iμμndunt, purgant meatus: maxime si accesse. νῶν ἀrit amaror, & gravis odor: nam haec ute γωγά. rum deorsum fugant: illa, expurgant; ut castorium, chalbanum, matricaria, ruta, sabina, aristolochia, myrrha; & cuncta fere diuretica. Eadem hac χόρια, aut δαύτερα, hoc est secundas excludunt, foetusque mortuos praecipitant. Haec autem valida esse debent, calore, leptomeria, gravedine odoris, acrimonia, & amarore; copiosiusque exhibenda. Bechica, Bechica Galeno ad censum veniunt urinaliorum, & ἐμμηνῶν ἀγωγῶν: suntque illi duplicia, tussim lenientia, & exasperantia in tussim. Quae enim ad crassorum expectorationem faciunt, eadem tussim provocant: quae vero tenues succos incrassant, tussim mitigant. Etenim quae expectorantur per σαφύσησιν, hoc est, exsufflationem aëris, cum tussi eliduntur. Sunt haec calida; leptomera; ut scabiosa, nicotiana, hyssopus, prassium, inula, iris. Alia expectorantia quadam sunt nec calore nec siccitate praevalida, sed modesto madore alas pulmonum expandentia, & lenientia, ut glycyrrhiza, passae uvae, ficus, syrupus violatus, pinei nuclei, & semina cucumeraria.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
