# Institutiones medicinae 48

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, LIB. II. DE TEMPERAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/48

Plinius, secundi libri septuagesimo octavo inquit: Corporum proceritas in Aethiopia, & plaga glaciali, illic ignium nisu, hic humoris alimento. Calidus & siccus corporis habitus, tactu percipitur calidus, siccus, & durus. gracilis, & hirsutus. capilli nigri. pinguedine caret. Si calor exaestuat, color quoque cuti adest niger. Calidi & humidi habitu, corpore sunt calidiore, magisque carnoso & molliore quam temperari. Si autem calor plus quam humidum mediocritatem superet, paulo molliores erunt quam illi qui temperatum habent habitum, & carnosiores aliquantulum, verum magis erunt habitu hirsuro, adipisque experte. pilis nigris. Quod si humor copiosus fuerit calor autem modice excellat: corpus quidem paulo calidius hirsutiusque, multo vero carnosius & mollius existet, putridisque morbis undique tentabitur, etenim humor facile vitium contrahit. Sed dices, Graeci mortuos ἀλίβαντας vocant, quod μηκότι λιβάδει, id est, nihii humecti in se habeant: nam ortus nostri principium calidum & humidum est: quare vivaces erunt ab hac temperie. Respondeo. Cum humidum est pingue, lentum ac copiosum, ad multum tempus calori sufficit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
