# Institutiones medicinae 480

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/480
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/480

his iunge papaveris codia. Lac promovet cibus copia & succo gratus: aliquantulum calidior & siccior, si sanguis pituitescat; sin bilescat, madidior sit diata. Diuretica mitiora hoc etiam faciunt, ut foeniculum, anisum, anethum: nam quae hac vi splendent, menses evocant; quod lactis generationi omnino refragatur. Observandum est in censu simplici remedii, (quod non agit tota substantia, sed qualitate) ut ad primas & secundas qualitates cuncta effectuum causae referantur: nec dicendum, Hoc aperit haemorrhoïdes, vel menses, aut calculum educit peculiari vI. Nam unicum simplex remedium varia potentia etiam micat: ut aloè stringendo roborat, & amarore purgat, & sanguinem fundit. Galenus inquit, Aloë valde amara est: & propterea, eodem ex auctore, iecur & lienem obstructione liberat, thoracis expectorata promovet, & menses evocat. & quia modeste stringit, vasa poterit claudere, sanguinisque fluxum frenare. Scribit Galenus, cum sese consociant amaritudo & strictio in uno medicamento simplici, poterunt hae facultates iuncta hepar & lienem mundare; mensesque evocare: haec, ob amarorem, & stringendi vi, eadem vasa combinare. Et Galenus undecimo Methodi scribit, amaritudinem strictioni iunctam, ei viam praebere, &, quasi manu, in profunda abducere.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
