# Institutiones medicinae 481

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/481

nam amara expurgant vias, & aperiunt: sequensque astrictio tunc pervadit, & viscera robore afflat. Amara itaque modo alvum deiiciendo, modo urinas provocando, vel menstrua movendo, per se, vel per aliud viscera purgant: haec faciunt, farctu liberando, meatusque expurgando. Et tamen propter strictionem iunctam quadam amara sanguinem sistunt, ut aloe vulneribus indita: tamen hiera suppositoriis addita, hamorrhoides recludit. Quare nec consectarium est, Aloe venarum ora claudit, ergo non aperit: nam multa simul facit, ob diversas vires quibus praedita est. Ita rhabarbarum amarore meatus expedit ab infarctu, & urinam provocat; acrimonia incidit, ac ad excretionem stimulat; stristione sistit. Ita primae & genuinae facultates examinari debent. Hoc sane modo Galeno sat erat quinque libris De Simplicibus, methodum ea examinandi prescripsisse: in quibus ex primis, secundis, ac tertiis pernoscere docet quodque remedium simplex. nam sequentibus sex libris exercitationem solum init praescriptae methodi; ut nimirum ad illam singula examinari debeant. Quare empiritum esse affirmamus, si quis dixerit, Hoc medicamentum vim peculiarem habet sanguinem sistendi, vel calculum frangendi, lac gignendi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
