# Institutiones medicinae 485

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/485
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/485

hi sum Indicationes: quae numerantur sedecim. Est autem Indicatio, rei agendae insinuatio; vel comprehensio rei iuvantis & nocentis. Sed Intentio vel Coindicatio est illud quod non primo, sed per aliud ostendit & admittit id, quod monstrat ipsum indicans. ita vires indicant victum, & missionem sanguinis admittunt: sic atas, sexus, consuetudo. Contraindicatio est quod impedit primo, quod ab indicatione suggeritur: ut fracta virtus venae sectionem prohibet aut moderatur, quam indicatio ab affectu interdum suadet. Haec est series Indicationum. Sumitur indicatio. 1. Ab affectu contra naturam: hoc est à morbo, causa morbifica, & symptomate. A temperie totius corporis aegri. A parre morbo obsessa. Ex viribus aegri. Ab aëre ambiente. Ab aetate. A consuetudine. A peculiari cuiusque natura. A sexu: mas, an foemina.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
