# Institutiones medicinae 488

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/488
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/488

Morborum etiam sedem ostendunt actiones laesae: & quae excernuntur; nam aut sunt particulae afflictarum partium, aut quid in ipsis contentum, aut excrementa: partibus adnata: propria symptomata: causa praecedentes: color: tumor: doloris species, & magnitudo: quae laedunt, & iuvant: partium societas. Lum ex his deprehensa fuerit pars aegra. distinguendum erit num ex se, vel ex alterius partis consensu aegrotet. Consensu ex triplici causa trahitur: generis similitudine, operis societate, & vasorum communione. Cum pars primario affectu laborat, eius affectio nihil intermittit: nec increscente alterius partis affectu augetur, sed quovis etiam alio mitescente perseverat: ac illi accommodata praesidia iuvant. & examina partem quae in suspicionem venit ex lege symptomatum. Ad suspicionem consensus facit vicina pars aegra, & eidem usui dicata, & quod praedicta societate cognata sint. Observandum ut primum examen ineatur ab illo symptomate quod aegro maxime in querela est: vel quod ex natura praesentis temporis, regionis, atatis, & temperiei suspicabimur maxime fatigare aegrum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
