# Institutiones medicinae 489

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/489

Vel, ab illo incipe, cuius suspicio adest, ex rebus praegressis enata. Vitimo si iam ex morbo laboravit, de eo eiusve affini metus erit. His adde res naturales, & alia quaedam; quae alibi fuse enarravi. Morbo deprehonso, ei decernatur contrarium remedium: nam cuncta pereunt à suis contrariis; quemadmodum à similibus servantur. Vnicuique autem rei, unum tantum est contrarium. Quare tot erunt remedia, quot morborum ideae. affectus autem alii simplices, alii sunt compositi: ergo & talia remedia erunt. Implicantur affectus varie, ut alibi diximus. In implicitis affectibus vide quot morbi, causae, & symptomata sunt consociata: dein, num is morbus per se, vel alterius consensu enatus sit: nam qui per se, si auferatur; alter, eius soboles, ultro cedet. Tandem speciem morbi notabimus. Vitimo, si impliciti fuerint contrarii, urgentiori validiora auxilia adferemus: & aliae indicationes consulendae, num haec admittant. Sed deprehensis affectuum naturis implicitorum, tria ut bene curentur observabimus, ordinem, & tempus medendi Lib. Metho. 1. Ex 3. Metho. De primae

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
