Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 492
Unproofread scanNot analysed yet
Humor vel proxime morbo adhaeret, ut in causa continente: vel morbum fovet, &continentem causam efficit; diciturque causa antecedens morbi. de hac iam primo agam. ut tractari debeat per morbos cunctos Causae morbificae, ut dixi, in humoribus stabulantur. hi triplici idea perennant in sua natura; quod perseverent in loco sibi à natura dicato, genuinaque qualitate, &copia. unde &triplici ratione in vitio erunt; quoties extra lineam à natura prascripti loci, qualitatis, vel quantitatis abierint. Inde enata fuere tria summa remediorum genera causae antecedenti dicatae; Aversio, Alteratio, &Evacuatio. EST AUTEM AVERSIO, QUAE ETIAM REVULSIO, &Graecis, ἀντίσπασις appellatur, (humorum exagitationi, &eorum praecipiti motui dicata) tractio ruentis humoris ad locum oppositum, procul ab affecta sede, recte, &convenienter facta: ut pars afflicta ab eius incursu tuta esse possit. hanc definitionem in Methodo nostra explicavimus. Ita revellimus humorem illum, qui fertur per loca lege naturae incommoda: ut recedat, ea, qua incedit, via; ita ut in originem, ruentem succum retrahamus. Dum fluit humor. PerRevulsioni locus est.