# Institutiones medicinae 492

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/492

Humor vel proxime morbo adhaeret, ut in causa continente: vel morbum fovet, & continentem causam efficit; diciturque causa antecedens morbi. de hac iam primo agam. ut tractari debeat per morbos cunctos Causae morbificae, ut dixi, in humoribus stabulantur. hi triplici idea perennant in sua natura; quod perseverent in loco sibi à natura dicato, genuinaque qualitate, & copia. unde & triplici ratione in vitio erunt; quoties extra lineam à natura prascripti loci, qualitatis, vel quantitatis abierint. Inde enata fuere tria summa remediorum genera causae antecedenti dicatae; Aversio, Alteratio, & Evacuatio. EST AUTEM AVERSIO, QUAE ETIAM REVULSIO, & Graecis, ἀντίσπασις appellatur, (humorum exagitationi, & eorum praecipiti motui dicata) tractio ruentis humoris ad locum oppositum, procul ab affecta sede, recte, & convenienter facta: ut pars afflicta ab eius incursu tuta esse possit. hanc definitionem in Methodo nostra explicavimus. Ita revellimus humorem illum, qui fertur per loca lege naturae incommoda: ut recedat, ea, qua incedit, via; ita ut in originem, ruentem succum retrahamus. Dum fluit humor. PerRevulsioni locus est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
