Latin
CAPUT IIII
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 494
Unproofread scanNot analysed yet
Quare notandum num simplici revulsione tantum opus sit, vel una derivatione, &evacuatione. Ita cum motu in vitio sunt humores, castigari debent, alioque flecti causa antecedens. QuODSI QUALITATE A SUA SYMMETRIA DEFLEXERINT HUMORES, qui causae antecedentis rationem habent, pristinae qualitati reddi debent; vel primae, sive secundae. Inde varia remedia alterantia necessitas invenit, calfaciendi, humectandi &c. raros condensandi, tenues incrassandi, acres illinendi, viscidos abstergendi, lentos incidendi: &si motus una adsit praeceps, simul astringendi. Horum omnium genus est Alteratio: quae est status unius in alium statum commutatio, ab alteratione facta; ut amissa succorum qualitas, pristinae suae qualitati restituatur. Ita, ut si humor duobus numeris ad frigus abierit, hunc revocabimus ad pristinam legem, remedio quod binis numeris fervet. Quae vero remedia singulis à qualitatibus micent, &quo earum ordine, alias tradidimus. In secunda qualitate si humor à sua symmetria deflexerit, secundis qualitatibus in pristinam temperiem revocandus erit: quod fit densando, illinendo, rarefaciendo, abstergendo, incidendo, emolliendo, indurando, laxando, obstruendo. Quae sit horum cuiusque definitio, diximus in methodo medendi; ubi etiam ut quisque humor alteretur enarrauimus.