# Institutiones medicinae 494

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/494

Quare notandum num simplici revulsione tantum opus sit, vel una derivatione, & evacuatione. Ita cum motu in vitio sunt humores, castigari debent, alioque flecti causa antecedens. QuODSI QUALITATE A SUA SYMMETRIA DEFLEXERINT HUMORES, qui causae antecedentis rationem habent, pristinae qualitati reddi debent; vel primae, sive secundae. Inde varia remedia alterantia necessitas invenit, calfaciendi, humectandi &c. raros condensandi, tenues incrassandi, acres illinendi, viscidos abstergendi, lentos incidendi: & si motus una adsit praeceps, simul astringendi. Horum omnium genus est Alteratio: quae est status unius in alium statum commutatio, ab alteratione facta; ut amissa succorum qualitas, pristinae suae qualitati restituatur. Ita, ut si humor duobus numeris ad frigus abierit, hunc revocabimus ad pristinam legem, remedio quod binis numeris fervet. Quae vero remedia singulis à qualitatibus micent, & quo earum ordine, alias tradidimus. In secunda qualitate si humor à sua symmetria deflexerit, secundis qualitatibus in pristinam temperiem revocandus erit: quod fit densando, illinendo, rarefaciendo, abstergendo, incidendo, emolliendo, indurando, laxando, obstruendo. Quae sit horum cuiusque definitio, diximus in methodo medendi; ubi etiam ut quisque humor alteretur enarrauimus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
