# Institutiones medicinae 499

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/499

Coctio autem (quae formam respicit materiae) secernit bonum ab inutili: id fit à calido nativo. hoc ergo erit erigendum, & calor praeter naturam fugandus. Videndum itaque quo modo coqui materia debeat, & quae sit totius corporis temperies. Dein, ad rite purgandum ineunte morbo, humorum motus & quies erit perpendendus. Ruunt illi bifariam: vel circamfluunt per corpus totum, efferi hospites, nulli parti grati; aut in unam partem feruntur. Priores ilico excludendi; nam initio morborum turgent. Si in unam partem ferantur, necdum consederint istio, purgandi. eodem modo si iamiam succus fluxurus sit, & ob aliquam causam venam pertundere non licet, &, si vires, aetas, tempus renuant phlebotomiam, purgabimus. ita fiet revulsio, & motus continebitur morbifici humoris. Quodsi parte considens materia, loco sit mobilis, purgari poterit: at membro altius concepta, renuit pharmaciam; &, si praescribatur, praedium humidi primigonit elidet. Quare materia cruda, restagnans, sempor coctionem expectet: nam citra periculum cunctatur, dum partim coquatur, partimque expellatur. Tandem nota num pauci vel plurimi adsint humores; & num validi morbi pericula minentur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
