# Institutiones medicinae 500

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/500
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/500

Si pauci & crudi, ocium agant. naturae enim cedent. Sin copia luxurient, utrumque malum erit; purgare crudos, & discrimen ab aucto morbo expectare. Vita ergo maius malum. Quid ages? Si purgatio plus incommodi, quam inde utilitas commodi videatur allatura, supersedendum. Sin vehemens influxus periculum minetur, purgetur, si purgatione eget. Vitimo, perpende num valida flagret febris; nam illa reformidat hanc vim: sin ignavescat, licet. ita videtur ambigua quaestio haec dirigi posse. Praeterea Tempus veris & autumni, hisque similes dies purgationi sunt apti. Austrina aura fundit corpora & succos. Aer serenus securior purgationi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
