Latin
SECUNDO, IN PURGATIONE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 503
Unproofread scanNot analysed yet
Quae autem notanda sint ante usum pharmaci, quae in ipsa exhibitione, quae post propinatum pharmacum, &quibus cautionibus dari debeant: &superpurgatio ut domanda; &symptomata atrocia ut lenienda, quae purgationi superveniunt: &cur quadam non purgent, alibi latius enarravimus. Duo autem sunt signa iustae purgationis: aegri alacritas, &humoris morbifici exclusio; adde sitim ab exhaustione aliqua roscidi humidi. Aretaus, quia stomacho &viribus laboriosa purgatio est, Hac peracta, inquit, vinipaululum bibat, &alia in cibis iucunditas concedatur.