# Institutiones medicinae 503

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, SECUNDO, IN PURGATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/503

Quae autem notanda sint ante usum pharmaci, quae in ipsa exhibitione, quae post propinatum pharmacum, & quibus cautionibus dari debeant: & superpurgatio ut domanda; & symptomata atrocia ut lenienda, quae purgationi superveniunt: & cur quadam non purgent, alibi latius enarravimus. Duo autem sunt signa iustae purgationis: aegri alacritas, & humoris morbifici exclusio; adde sitim ab exhaustione aliqua roscidi humidi. Aretaus, quia stomacho & viribus laboriosa purgatio est, Hac peracta, inquit, vinipaululum bibat, & alia in cibis iucunditas concedatur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
