# Institutiones medicinae 504

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, HOCITAQUE MODO CAUSAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/504

Haec iunctim nonnunquam locum ac usum habent, ubi una cacochymia & plethora premunt. tunc à phlebotomia auspicanda curatio: modo ventriculi vel venarum primarum vitio, malum obortum non sit. Phlebotomiae ut recte usus ineatur, quatuor notari debent: Affectus; Locus per quem sit evacuandus sanguis; Circumstantiae; & Instrumentum. PRIMO IN AFFECTU OBSERVABIMUS, Quis, Quantum, & Quando. Quis itaque is affectus, in quo emittetur sanguis? Is erit magnus iam, vel mox futurus: nam imminentes arcentur, quibus praesentes curantur. Magnus est, sua natura, ut phlegmone; vel symptomatum vehehentia, ut parotide iuvenis; aut causae immanitate, ut senes ex febre: sive pars quia princeps est morbo obsessa. Ita magnus morbus, qui vehementer & non diu affligit, Phlebotomiam evocat. Inde Hippocrati quatuor sunt causa mittendi sanguinis. Inflammatio, metastasis, dolor, & obstructio: omnes maximorum morborum auctores. & nihil est quod aeque haec pericula accersere solet ac plethora: quae sane peculiariter vena secta acciditur. Pax ergo sic à sectione venae, ubi corpus cruditate obsidetur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
