# Institutiones medicinae 515

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, VT HAEC REPETAM BREVITER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/515
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/515

hoc faciunt calida infra secundum ordinem. Sin ex vehementi siccitate nata fuerit durities; haec tenui humido mellitur, cum partibus igneis vel terreis adustis; ut calculus succo raphani. Si ex plenitudine surgat durities, ut in phlegmone. laxatis spiraculis aëreo ab humido, exhaurietur implens materia: ut fotu chamaemeli decocti. Quod vero congelatione in duritiem abiit id mollescet à calido sieco moderato: qualia ea quae secundo ordini asscribuntur. nam quae primo ordini, non exhauriunt; Mituraquae tertio, crassum excoquunt. Maturatio, πέπανοις Graecis, est alteratio, qua materia in ornatissimum decus suae formae excolitur, ut maxime potest; quo commoda corpori materia ab intili secernatur; facta à calido nativo. Obseruum haec spiracula cutis, ut ea interceptione calidum nativum increscat copia. Digestio. Digestio. ne utimur, cum exigua restibilisque materiae copia evaporare potest. Cum his non cedit, ad dropacem venimus, quo potenter foras rapitur materia. Sinapismus dropace est potentior. Vitimo ad cauteria cogimur. Cauterium est combustio ab igne imperfecta, ut membrum firmetur, morbificaque causa excludatur. Sed in potenti hoc remedio adverte num ad id veniendum sit. tunc, nimirum, cum nec emollitione, maturatione, digestione, nec phoenigmis aut incisione evinci potuit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
