# Institutiones medicinae 520

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/520
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/520

Principibus roborantia debentur; ne fibris roboreque exutae concidant: nec eam confertim vacuabimus, aut alterabimus: quare hae, remedia attenuare solent. Sensus partis etiam limat remedium. Quae enim sensu valent, acribus non fatigentur, ut oculus, oesophagus. nervus nudus. sed his sensim melius remedium quaerimus: ita clementer refrigerantia ophthalmiam reprimunt foelicius. Situs partis vim & formam remedii vertit. ut sublimi altove in loco si consederit pars, ita vigeat remedium, quo integris viribus eo veniat. & ventriculus vomitu, cerebrum Connexio palato & naribus purgatur. partium etiam characterem format remedii. ita à deleteriis cavemus in oris ulceribus: & parotides non reprimimus. Via etiam observandae quae ad partem ducunt; num angustae, fusae, longae: aliter tectus, aliter nudus nervus habendus. Ostendimus alibi, tantam à parte ductae indicationis esse praestantiam, ut nonnunquam vincat principem indicationem quae à morbo accipitur. Maxime intuebimur ventriculum, iecur, splenem, renes, vesicam, cerebrum, pulmones, cor. QuARTA INDICATIONE poliINDIC. tius adhuc efformabitur remedium hacteAVIRIBVS nus fabricatum. AViribus haec capitur. Hae F1 3 Me. thodi. 16. indicant semper sui tutelam. franguntur vero intemperie vel exhausto. Consistunt vires in Spiritibus, carnoso humidoque genere, & in partibus solidis. haec si substantia, qualitate, vel copia vitium fecerint, frangentur vires. Quare tunc recreabuntur restauratione exhaustae substantiae, vel aliorum correctione. Substantia restituitur, connaturalis ac consociabilis materiae accessione.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
