# Institutiones medicinae 523

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/523
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/523

si remittat tantum febris, quieto hoc tempore maxime nutricatui stude. Dein in victu rite praescribendo, secundum dicebamus esse corpus malo implicitum. Huius temperies (etiam mala) dum morbus eliditur. est tuenda. Frigida & madida corpora inediae sunt patientissima: ab his humida: dein quae frigent: mox sicca & frigida: tandem sicca, caeteris moderata. Omnium gravissime inediam ferunt calidi & sicci homines: nam de hectica ab hac periclitantur, vel syncope. Qui habitu sunt denso, facile inediam sustinent: contra, ubi succi tenues. Tertium ad victum rite formandum est cibus. in hoc tria notamus: substantiae modum, qualitatem, & copiam. Substantiae modus deprehenditur in alteratione, motu locali, & nutritione. In Alteratione; num sit facile domabilis, aut corruptibilis. In Motu locali; num fluctuet levitate, num facile traiiciatur. In Nutritione, num succum benignum aut inquinatum pariat. In Copia observatur moles, & vis: nam quadam parva mole multum nutriunt: & ex adverso. In Qualitate, ut calore, sapore, crassitie, lentore, varie corpus afficiunt cibi. Vitimum quod notandum erat, quo recte diaeta cuique institueretur, erat Circumstantiarum historia: ut aetas, virtus, consuetudo, & aër. Aetas variat cibos.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
