Latin
CAPUT VI
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 524
Unproofread scanNot analysed yet
Cruda senectus inediam perfert: mox viri constantes: minime pueri. Virtus quid suadeat, vide. Causa cur illa titubet, ruminetur; num à morbi vi, aut à copia morbificae materiae, an ab exhaustu. Consuetudo ita mutetur, ut eius umbra retineat diata, maxime in quantitate, &numero. Aër observabilis etiam: nam quacumque ratione augetur calidum nativum, copiam maiorem cibi petet. Iam haec misce; &vide quid parum, quid multum urgeat, &quantum sibi adimant: ita attinges cibi ideam salutarem. Vngeat virtus; haec solidam &solitam diaetam flatigabil. accedat ungens morbus; hic pocula petet, vel inediam; prostaphaeresi excurret in sorbitionem crassam. Potus qualitatem tria indicant; virtus, morbus, consuetudo. Languida virtus Hippocraticum vinum petit: si non adeo langueat, oligophorum. Morbus, si calet, aquosum potum exigit. Virtus labefactata obscurat id quod postulat validus etiam morbus: attamen cura urgentis morbi vincit id quod petit consuetudo. Virtus ergo superat morbum; &morbus consuetudinem. Virtus valida admittit ab aliis decreta remedia.