Latin
OCTAVA INDICATIO A NATURAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 526-2
Unproofread scanNot analysed yet
OCTAVA INDICATIO A NATURAE PROPRIETATE accipitur. huius examen subterfugere medicamen non debet. Nam cuique inest sui temperamenti proprietas, qua, cum hoc concordia illi est, cum hoc discordia. Iumenta ad viridia prata, leones ad carnes festinant. Quibusdam hominibus vinum nauseam movet, aliis caseus, mala quibusdam; his Gedana cervisia alvum stringit; quidam cassia fere exanimantur, qui tamen elleborum ferunt. alii ad rhabarbarum trepidant, &scammonium admittunt. Quare quod cuique convenit, audacter propina, etiamsi deterius sit. Quidam bubulam coquunt, quibus gallinacea in corruptelam abit.