# Institutiones medicinae 526-2

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, OCTAVA INDICATIO A NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/526-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/526-2

OCTAVA INDICATIO A NATURAE PROPRIETATE accipitur. huius examen subterfugere medicamen non debet. Nam cuique inest sui temperamenti proprietas, qua, cum hoc concordia illi est, cum hoc discordia. Iumenta ad viridia prata, leones ad carnes festinant. Quibusdam hominibus vinum nauseam movet, aliis caseus, mala quibusdam; his Gedana cervisia alvum stringit; quidam cassia fere exanimantur, qui tamen elleborum ferunt. alii ad rhabarbarum trepidant, & scammonium admittunt. Quare quod cuique convenit, audacter propina, etiamsi deterius sit. Quidam bubulam coquunt, quibus gallinacea in corruptelam abit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
