# Institutiones medicinae 526

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/526
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/526

Pueri inedia impatientissimi sunt: quare nec valide evacuandi. nec etiam senes: nam languet his calidum, Calidus iuvenum morbus, minus frigida postulat. senium, humida & calidapetit. Aetas & consuetudo temperamenti interventu indicant: hoc enim nobis ostendunt. SEPTIMA INDICATIO A CONSUETUDINE ducitur. haec etiam auctoriatem habet ut remedio mensuram imponatrnam acquisitum temperamentum denunciat, quod naturalis loco, curationis tempore, habetur: nec tunc id castigandum, sed ad id eundum. Indicat haec, per similia tutelam; & quae consueta, sunt similia, quod naturam non ita afficiant. Vnde medici cogunt nonnunquam in aliam ideam remedia, ne segniter ea excipiat natura. Qui per sanitatem bis pastum inibant, his cibus per morbos bis detur. Quantum possit consuetudo; alio loco scripsimus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
