# Institutiones medicinae 527

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, OCTAVA INDICATIO A NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/527
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/527

NONA INDICATIO, EST A SEXU. Vide ergo num viro vel mulieri propositum medicamen usui futurum sit. Foeminae sane frigidiores ac molliores sunt viris. blandius itaque feriendae remediis. Sed vide num inter mulieres haec sit calidior occupata à frigido morbo. haec validioribus, quam minus calida, redintegrari in temperiem debet. Cautio semper sit in mulieribus de ingravidatione, & solemni per menses quae sit evacuatione; & num utero remedium debeatur. DECIMA INDICATIO, A VITAE INSTITUTO, etiam quid potest. Nam pro arte & exercitio, in quo cuiusque vita versatur, alterationis & vacuationis modus erit temperandus, ut cuiusque inde ascititia temperies fuerit. Qui calori assuevere, INDIC. AMOR BILON GITVD. VFL BREV.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
