Latin
OCTAVA INDICATIO A NATURAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 528
Unproofread scanNot analysed yet
Ix 3 Methudi 23. XII. INDIC. TEMPORIBVS. Ex 3. Methodi 24. XIII. INDIC. APAROXVS. MIS. Ex 3. Memodi 25 ut coci, fabri, à calore aegri, minus frigidis egent, quam piscator. Qui desides in umbra vitam agunt, largius evacuandi: venatores, parcius. VNDECIMA INDICATIO accipitur à Morbi brevitate, vel diuturnitate. Peracuti morbi ilico remedia petunt, quibus opus est, &inediam admittunt. His coctionis etiam signa captamus; ne temere purgemus ineunte morbo, nisi turgeat materia. DUODECIMA INDICATIO ducitur à Quatuor Generalibus morbi temporibus; &quod iam decurrit tempus suae historiae, num decretum ab aliis Indicationibus remedium admittat. Semper ad vigorem collineabimus: nam tunc (&paulo ante, &post) inedia proderit. Is ilico efflorescit in peracutis, qui celeriter, continenter, &vehementer moventur: In longis, de inedia remitte, quo perduret ad vigorem. In principio ergo &augmento liberalius habendi. Ineunte phlegmone frigidis utimur: provectis, exhaurientibus. In principiis, revulsioni, coctioni, purgationi operam damus.