Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 529
Unproofread scanNot analysed yet
nam illis alioqui, squalidis affectibus, non mitescit accessio: humescant ergo vino cum pane, in primo etiam horrore. Hoc minime agendum in plethora, obstructione, phlegmone, &putredine. Hinc est ut si talia squalore acria ac arida corpora his à passionibus incurrantur, enecentur: nam cibus si recreare studeat, morbus necabit; sin inedia morbo operam dederit, squalidum corpus fatiscer. DECIMAQUARTA INDI CATIO XIV. INDIC. elicitur ab Ordinariis naturae functionibus. ANATVRAE Ita noctu dormiat iubemus, die vigilet, FVNCT. nisi phlegmonem habeat pars interna; tunc Ex 3. Mecontra. Ita stata non temeramus tempora ciborum, exercitii, excretionum. solemnes evacuationes notamus, haemorrhoïdum mensium, lochiorum. si tardant, evocanda indicatio suadet haec. nota quid κατὰ λόyovnaturae, quid παρὰ λόγον eveniat. DECIMAQUINTA INDICATIO proficiscitur à Remedio. nam saepe quid haeret illi, quod renuit aliqua Indicatio praedidictarum: ut cum propterea quid occulta, vel manifesta eius vi abstergeri debeat.