# Institutiones medicinae 53

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/53

Hippocrates utrumque temperamentum exprimit, adscititium & agnatum: Minus, inquit, periculose aegrotant, quorum naturae, vel aetati, vel habitui congener est morbus, quam quibus earum rerum exceptione, non est congener. Galenus in commentario, sensum Hippocratis esse inquit, quod minuis ab iis morbis periclitentur, qui familiares sunt primae temperationi, & praesenti temperamento, quod est ab aetatis mutatione, esculentis, poculentis, exercitio, vel parte anni vocatque Galenus hanc, adventitiam naturam. quare pristinum temperamentum manet, quamvis à contactu congenitorum humorum affectum: non tamen adeo mutatum, quin ad se redeat data occasione. A multis autem quae nos ambiunt nos perpetuo comitantur, geniti humores, sanguis, & caro, atque habitus totus mutantur. Etenim quamvis externus hostis abesset, qui nos concuteret atque lacesseret, intus tamen interitus atque senij causam gerimus, calorem nativum; qui à primo ortu mitis, nullaque acrimonia feriens: At progrediente aetate, non modica portione in accretionem profusa, siccescunt membra, consumto humido à calore: quo confecto, restinguitur & ipse calor. Haec nostra intestina calamitas, quam nulla ars sistere potest. Dum enim calor iucundi fruitur commercio humidi, avide id absumit; quo labente, & ipse calor extabescit, suo defraudatus genio; humidum enim conficiens, seipsum diripit atque vastatu, Quare nobiscum gerimus nostri interitus causam: etenim idem calor in nobis & vitae & mortis auctor est; vitae quidem per se; mortis autem ex eventu. nam quum nostrum vivere nihil aliud sit quam senescere, exhausto calore atque humido, extrema siccitas inducitur; unde & calor evanescit in auras. Illuc autem dum se provehit calor. huc & illuc, qua & qua variis mutationibus traducitur corpus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
