# Institutiones medicinae 531

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, DECIMATERTIA INDICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/531
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/531

Quid haec agant, & quomodo peragantur, & quando usum habeant alibi prodidimus: ubi etiam de remediorum viribus; quid possit calor, quidque alia efficiant; & quibus ordinibus quaeque frigeant, madeant &c. Quaedam solum ob commoditatem adiiciuntur, ut cera ungitentis, lithargyrum emplastris. remedium his indicationibus certo affectui efformatum longe foelicius est sanitati polychrestis. Magna cura vim discemus eorum quorum solemnis usus est. Quare exploratis qualitatibus primis, secundis, tertiis, de substantia eius indagabimus: ut num grave, rarum, crassum, lentum, vacuum, impurum; & his contraria. Emollientia, tenuantia, tergentia, dissolventia fiunt validiora, liquida si dentur consistentia. At reprimentia, trahentia, incrassantia, roborantia, solidiora, sunt efficaciora. Detergentia & emollientia, mediam consistentiam petunt. Cautio sit à resolventibus partes principes: Caurio. & à valde frigidis, & à nostrae naturae adversis. Ignotus morhus etiam naturae committatur: nam eum aperiet, vel evincet. Inter remedia, quae naturae student, & una cum morbo pugnant, optima sunt. & in omnibus μηδὲν ἀγαν. nec temere vageris per integra remediorum theatra. VLTIMA INDICATIO capitur à Syderibus. Hanc indicationem prosequitur Galenus libris Dediebus decretoriis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
