Latin
DECIMATERTIA INDICATIO
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 532
Unproofread scanNot analysed yet
Lunae motus hic maxime notandus; nam in corpora efficax est luna, ut scribit Ptolemaeus, περὶ τὴν περιγειότετα καὶ τὴν τῶν ὑχρῶν ἀναθυμίασιν, quod est, ob vicinitatem terrae &vaporum. Sed pro eo cali positu planetarumque syzygia, qua quis natus est, eius vis cuique accommodatur. Quin certosidere remedia varie animari putavit antiquitas. Sed suum regnum hic posuit vana crudelitas &superstitio: quae extra lineam praeclaras syderum vires flectens, illas sigillis &signaculis insculpi vane docuit. Hae merae noctua diaboli, ad aucupia animarum. Vera medicina à Summo Deo hominibus ad solatium data: qua homo ad creatoris sui spectandam bonitatem &providentiam, eiusque de se sollicitudinem notandam ducitur; qui doloribus eius polidaedala medelarum varietate cautum esse voluit. Divinam ladit maiestatem is, qui asscribit potentias rebus, quae his inditae non sunt à Deo natura, nec arte. Absit ergo Suada, pertapta, characteres, carmina &verba, magia foeda, goëtia, necromantia, theurgia, cabala. De quibus unde nata, &quidnam possint, in Methodo nostra ad praxin medicam disseruimus. Ibi etiam astum admittimus, instar stratagematis.