# Institutiones medicinae 532

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, DECIMATERTIA INDICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/532

Lunae motus hic maxime notandus; nam in corpora efficax est luna, ut scribit Ptolemaeus, περὶ τὴν περιγειότετα καὶ τὴν τῶν ὑχρῶν ἀναθυμίασιν, quod est, ob vicinitatem terrae & vaporum. Sed pro eo cali positu planetarumque syzygia, qua quis natus est, eius vis cuique accommodatur. Quin certosidere remedia varie animari putavit antiquitas. Sed suum regnum hic posuit vana crudelitas & superstitio: quae extra lineam praeclaras syderum vires flectens, illas sigillis & signaculis insculpi vane docuit. Hae merae noctua diaboli, ad aucupia animarum. Vera medicina à Summo Deo hominibus ad solatium data: qua homo ad creatoris sui spectandam bonitatem & providentiam, eiusque de se sollicitudinem notandam ducitur; qui doloribus eius polidaedala medelarum varietate cautum esse voluit. Divinam ladit maiestatem is, qui asscribit potentias rebus, quae his inditae non sunt à Deo natura, nec arte. Absit ergo Suada, pertapta, characteres, carmina & verba, magia foeda, goëtia, necromantia, theurgia, cabala. De quibus unde nata, & quidnam possint, in Methodo nostra ad praxin medicam disseruimus. Ibi etiam astum admittimus, instar stratagematis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
