# Institutiones medicinae 534

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, DECIMATERTIA INDICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/534
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/534

Qui primus dicet, tali fere exordiatur modo: Medici, ut puto, officium, qui consilium medendi init, duabus in rebus maxime versatur: nimirum in his quae ad propositum sibi finem assequendum faciunt: & in fine ipso. Ea quae ad finem suum obtinendum animo collineare debet, est pars obsessa à morbo, morbus, & eius causa: quo cuncta auxilia rite effingi possint. Finis autem medici, est aegrorum redintegratio. Quare ut huc veniamus, certa serie tota haec aegri historia ducatur in dignoscendo, praedicendo, & curando. Vel hoc filo primum dicendi trahatur initium: Quoties exercitationem medicam ineo, toties officium illud medicum mihi ob oculos versatur Aesculapidum scholae ne posacrum, * μὴ τόλμῃ μᾶλλον ἡγνώμῃ, οὐδʼ ὑius temeritate, quam πιρβατῶς, sed certis praeceptis curationem tonsilio: esse tentandam. Praecepta illa dicuntur ex nentiquam percognita aegra parte, & affectu qui arcet à functorie. suis muniis hominem, eiusque causa: haec symptomatis se aperiunt. quare symptomata rite tractabimus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
