# Institutiones medicinae 536

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, DECIMATERTIA INDICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/536
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/536

Et qua moderatione pars aegra dotata fuerit, quisque sit eius in corpore usus: quae sit aegriaetas, consuetudo, ars, sexus: & qua facilitate & labore medicationem ferat. Harum enim rerum mox usus erit, ubi de remedii copia admovenda disseremus, nam ad hanc deprehendendam, opus est ut internoscamus, quantum abieritaeger à temperie sua genuina: & quantae sint vires agrorum (quod ad victum praescribendum facit) inde indagamus. Quin haec nonnunquam hoc loco omitti poterunt, & usibus suis admoveri tunc, ubi demorbis eorumque causis agimus: nam saepius in hoc theatrum prodire debent. Cum tamen pars solum in querela est, totius temperies praeteriri poterit; nam satis erit partis naturam aperuisse: at si febris occupaverit corpus, de totius temperie transigendum: hoc est, principum partium naturae in hoc homine examinandae. Dy ( minandae. Et dum haec agimus, plurima quae ad nostrum finem non faciunt transilienda erunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
