# Institutiones medicinae 542

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, DECIMATERTIA INDICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/542
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/542

Quae ab idiopathia, focum suum in peculiari parte perpetuo habent: deuteropathia laborat pars, cum ab alia priore occupata, in hanc transit. Examina propria partis symptomata, in actione laesa, excretis, & qualitate: ut doloris specie, colore, tumore. Intuearis situm partis, & illa quae alteri superveniunt ab adnatis partibus. Laedentia & iuvantia observa. Morbo parteque deprehensis, morbi causam investigabimus formalem, efficientem, instrumentalem, & maxime materialem, eiusque focum; causas cum quibus, & sine quibus, & quemque morbum in suam causam referemus. haec fuse olim exemplis aperuimus. Primum cogita de internis, & ante omnia de proximis, deinde de externis. Et de internes, num sint ex naturae primordiis ingenitae, vel ascititiae. quae princeps causa, & quae sese consocians & iuvans; & quae sint illae causae sine quibus morbus hic non nasceretur: ut alias exemplo id illustravimus. Nec hic dividendae causae, sed solum propriae usibus adhibendae. Vna iam perpendenda victus ratio, cui assuevit aeger, eiusque temperies & habitus, aetas, regio, caeli status, sexus, animi mores, &c. ut inde, & ex symptomatibus omnibus eluceat humorum dominatus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
