# Institutiones medicinae 544

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, TIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/544
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/544

Nusquam extra lineam tuam abeas: quae hic est praesensio. Si conclamatum & adultima ventum, non crudeliter orco dicandi aegri: sed solatium miseris à blanda hac arte (quae vere ad solatium miseriae à Deo Opt. Max. hominibus data) adferendum his, qua vires recreant, intemperies flectunt, ac symptomata mulcent. Ita Galenus ab hectica exhaustis medicinam facit. & cum Avicenna semper memores simus occultae naturae potentiae. A magnis tamen abstinendum remediis, ne restibiles vires pessundentur: pax sit à pharmaciâ & phlebotomia, caeterisque valide exhaurientibus: unde optimis remediis nota, & medicis certa insamia. Si itaque redintegrabile sit malum, mox Qui D agendum sit, vide. Id nescies, ni primum pars affecta, morbus, & eius causa deprehensa fuerint. Hoc docuit olim Biantes, unicum esse pricipium bene consultandi, nosse de quo instituatur oratio: sin secus, omnia aberrare. Quare ita tunc dicendo pergat: Quia pars affecta, & affectuum nobis propositorum natura, differentia, causae, in hac consultatione nobis sunt inventa; iam agendi rationem perquiramus, & primum Quidnam agendum sit perpendamus. Hoc est, quo auxilio affectus debellandus: vel quo nutricatu vires recreandae.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
