# Institutiones medicinae 545

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, TIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/545
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/545

Quo affectus sint frangendi, aperient causae morbificae, morbus, & symptoma urgens: nam contrarium sibi remedium indicant. Quod enim contra naturam, sui ablationem flagitat. Hoc iam loco tota prima indicatio usum suum habebit: quare huc illa adferatur, ut sciamus quot & quae moliri debeamus ad affectus exclusionem: & à quo auspicandum sit; ut ab urgentiore, dein ab aliorum causa effectrice, quodque est causae loco, sine qua non fieret affectus. & in unoquoque ex praedictis quaerendum, quae & quot duxilia adferenda. & quoties aliquid moliendum, toties res non naturales erunt percurrendae: ut dum fluxio cohibenda, num illud fiet ravellendo, derivando, dolorem sedanda &c. quae in prima Indicatione. & vide quae inter res naturales his una studeant. Ita tamen haec ducenda, ut primum generosissima remedia usui inferantur: qualia sunt evacuantia sensibiliter, & occulto: alterantia &c. Et id solum adferatur, quod proposito malo auxiliari poterit. Ita Vires, & morbi constitutio, hoc est, natura rei quae praeter naturam adest, indicabunt num sit nutriendum, ut quarta docet Indicatio.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
