# Institutiones medicinae 546

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, TIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/546

Tertio perlustrabimus, Quo AuXI LIO id praestandum sin, quod agere oportet: aliud enim est, contrarium affectui, illique aptum remedium esse; & aliud, eo utendum esse: nam multa interdum impediunt aptum remedium, à foelici usu. Consule ergo admittentia & prohibentia, hoc est, partem & reliquas omnes indicationes, num negent apte in usum flecti posse hoc remedium: vel num annuant. interdum etiam usum consule, si sola observatione remedia illi malo comperta fuerint. nonnunquam & analogismum in iudicium adducas, si nec iudicio (hoc est indicationibus) nec usu quicquam quod conferat deprehensum fuerit: tunc enim transitu ad simile intelligemus quid conferat. Si itaque Indicationibus (ut fere fit) uti licet, inspicienda erunt indicantia, quae & quot sint: dein contraindicantia, hoc est repugnantia: & ea quae admittunt quae ab indicationibus iam decreta sunt. Hoc est, unum est indicans quid agendum: reliqua Indicationes Limentinae sunt: nam vel coindicant & admittunt, vel contra indicant & prohibent. Hinc est quod antequam consilia inimus, noscendum sit quot sint indicantia, & quid indicent; & quid singulis repugnet vel annuat. Primum itaque indicantia ponantur: dein coindicantia, & contraindicantia: Vt intelligamus cum aliquid auferendum vel tuendum, quali victu, pharmaco, vacuatione abdita apte uti poterimus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
