# Institutiones medicinae 557

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, RATIOQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/557

MODVS RATIOQVE STVDENDI EORVM, Qui MEDICINAE OPERAM SVAM DICARVNT. CAPUT I. Medicinae difficultas, & decus: & Quorum opus sit absentia, quo eius difficultatem superemus. NCITE ac prudenter dixit olim Pythagoras, Homines Qhanc vitam veluti emporium quoddam accedere, ex Cquo alii alias sibi merces conquirunt, aliisque in studiis versantur. Optimi vero ac praestantissimi existimandi sunt, qui praeclarissimis artibus incumTria vitae bunt, non sine certo ductu ac ratione. Trigenera. plex enim vitae genus homines sectari videmus, activum, contemplativum, aut voluptarium. Hoc ultimum, aucupium belluarûm est. activum, si philosophia caruerit, magnis plerumque se difficultatibus involvit. Speculativum περίεργν est & inutile, ni se ad actionem aliquam certo ductu ac ratione demiserit. Quo ergo illi filo, qui medicinae se consecrarunt, suos ducent in Reipublicae commoda labores? constat enim cunctis difficilem hanc artem esse; quamvis pulcherrima, ac perpetua laude digna. Difficilis habita semper ob iudicii & experientiae difficultatem. difficile iudicium, distinctione corporum, causarum, signorum, & remediorum: ad cognoscendum, praedicendum, & curandum: & quia haec, similitudine saepe bonis imponunt medicis: multaque sape solitaria ratio suadet, quae coarguit usus. Experientia etiam ob sui prolixitatem artem grandescere facit: nam ad hanc die opus est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
