Latin
RATIOQVE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 559
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc bene institutae civitates coluere semper, generosissimis natalibus, philosophia naturaeque adytis ortam. Haec à forunae procellis semota, secum ipsa in sublimi arce rationis habitans, foras tantum ad humanas miserias prodiens; quibus debellatis, se sua in arce cum sophia oblectat: adeo, ut vetustissima quadam iuventa pepetuo repubescat. Quare Deo dignam Artem hanc putavit antiquitas. Xenophon medicum Cyro addit, cum quo de abditis rerum causis confabuletur, &de intimis penitissimarum causarum secretis sermones misceat, penetralia naturae rimetur, &iucundos eius recessus investiget. Laudata à laudatis viris, &ingentibus praemiis affe cta. Iulius Caesar medicos omnes Romae prositentes civitate donavit. Democides medicus à Dario in honore habitus fuit, mensaque regia dignatus; tantae auctoritatis, ut Aegypti medicos damnatos, &una Eliensem vatem servarit. Artaxerxes Hippocrate frustratus minabundus indoluit: cui Herculis honores Graecia dedie. Asclepiades Mithridatis legatos &promissa sprevit. Erasistratus centum talenta à Ptolemaeo (vel ab Antiocho, ut alii narrant) accepit: hoc est sexaginta millia aureorum.