# Institutiones medicinae 559

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, RATIOQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/559
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/559

Hanc bene institutae civitates coluere semper, generosissimis natalibus, philosophia naturaeque adytis ortam. Haec à forunae procellis semota, secum ipsa in sublimi arce rationis habitans, foras tantum ad humanas miserias prodiens; quibus debellatis, se sua in arce cum sophia oblectat: adeo, ut vetustissima quadam iuventa pepetuo repubescat. Quare Deo dignam Artem hanc putavit antiquitas. Xenophon medicum Cyro addit, cum quo de abditis rerum causis confabuletur, & de intimis penitissimarum causarum secretis sermones misceat, penetralia naturae rimetur, & iucundos eius recessus investiget. Laudata à laudatis viris, & ingentibus praemiis affe cta. Iulius Caesar medicos omnes Romae prositentes civitate donavit. Democides medicus à Dario in honore habitus fuit, mensaque regia dignatus; tantae auctoritatis, ut Aegypti medicos damnatos, & una Eliensem vatem servarit. Artaxerxes Hippocrate frustratus minabundus indoluit: cui Herculis honores Graecia dedie. Asclepiades Mithridatis legatos & promissa sprevit. Erasistratus centum talenta à Ptolemaeo (vel ab Antiocho, ut alii narrant) accepit: hoc est sexaginta millia aureorum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
