# Institutiones medicinae 56

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/56

Tertiaatas constans est & matura, vix quinquagesimum annum attingens. illa temperata est. Quarta aetas praecipitata & ingravescens ad annum sexagesimum quintum: quae prima senectus dicitur. Haec siccum & frigidum corpus reddit: frigidum tamen minus. Tandem est aetas decrepita frigida & sicca, vitam claudens. Ira ad summum aetatis florem ut caloris acrimonia accrevit, ita sensim collabitur & marcescit, dum extremo senio exeso humido brimigenio contabescat. Aetatis autem cuiusvis temperamentum ita accipiemus, ut cum temperata atate conferatur: ea est puerilis. Quum itaque aetatum temperiem describimus, videndum cum quibus eas comparemus. etenim nulla aetas, absoluto sermone est calida & sicca: nam caloris vehiculum est humiditas primigenia; quare in sicco non habitat. Qui igitur puer siccus & calidus inter pueros fuit, ille quoque inter senes calidus & siccus erit: si tamen ad suae aetatis decursum referatur, pueritia illius calida & humida fuit, iuventus calida & sicca.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
