Latin
RATIOQVE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 561
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc passim evenit his, qui non certo filo se duci patiuntur ad artem hanc, sed qui temere omnes auctores volvunt. quibus usu venit quod his qui in dubia coena miscent assa elixis, atque conchylia turdis: unde tandem lenta pituita illis stomacho cum sit cuncta alimenta simul evomunt, non sine totius nutricatus iniuria. Quo itaque hanc maleam vitent, rationem certam, quantum in me est, praescribam; cuius ductu (nisi auguria mea me fallant) ad certa trophaea hanc militiam provehant. Dicam quae abesse, quae adesse, debent. In primis sanum adferat studiosus ingenium ad hanc artem velim, nec insanum à φιλαυτίᾳ. Credite mihi, nihil aeque in diversum abripere solet optima ingenia ab eruditionis pulpito, ac κενοδοξία &φιλαυτία. illa, quod nescit, discere prae pudore renuit, ne inscitiam cum rubore prodat: haec, iam eo pervenisse se persuadet sibis sibi, quo pergendum erat. hinc foeda illa ingeniorum in ignavum robur adolescentium ignorantia. Quare Heraclitus Physicus dicere solebat* τὴν δίησιν, ἐγκοπὴν προκοπῆς.