# Institutiones medicinae 563

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, RATIOQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/563
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/563

In primis vero potens est natura. Pythagoras dicebat, cibos in scaphio non esse ponendos; hoc est, in improbum animum doctos sermones non esse immittendos: nam sermo, cogitationis cibus est, quem animus, ni probus sit, sordidum reddit. Vt enim agricultura in primis soli probitatem quaerit, ac deinde hoc parandi peritum agricolam, mox selecta semina: quae cuncta ni recte comparata sint ad fruges, nunquam in foecundam maturitatem illae adolescent: Ita studiosis, qui se in gloriam literatam erigent, amice aspirare debent tria omnium artium & scientiarum com- Lib. πρὶ parandarum praesidia, φύσις, συφίν, & τὸ εὑχημ. χριος, ut loquitur Hippocrates, hoc est natura, doctrinae studium, & exercitatio ususque. sine Deo: cuius nuSed haec nulli eximia men, ut haec afflet, perenni nisu sollicitandum. Princeps inter haec natura est, quae Natura. habitat in copore & animo. Corpore sit ro& inbusto, ut moxdicam. animo autem genio acuto ad investigandum, iudicandum, discendum: de quo postea. Natura si fractior fuerit, erigatur arte, & castigetur diligentia & labore. Viden ut guttae cavant lapides? utque fertile solum incuriae datum squaleat? & asper ager cultu foecundetur?

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
